PORTIANUS Pagus

PORTIANUS Pagus
PORTIANUS Pagus
nunc la Comte de Porcean, i. e. Comita. tus Portianus, nunc absolute Porcean, idque saepius quam Porcien, Galliae portio est, inter Laudunensem pagum et Suessionicum intercepta, cuius fit mentio in Capitulis Caroli Calvi. Inter Vongensem et Remensem, in praec. D. Ludovici A. de divisione Regni inter filios collocatur, ac nunc pago Reitestino, le Retelois continetur: archeiae enim, quas in pago Porcensi Frodoardus in Chron. locat, (ita enim Portianum appellat pagum) sunt omnino Arc vel Arche ad Mosam, inter Macerias et Carolivillam, in pago Reitestensi: qui locus aut vicus Principatus titulô nunc insignis cst; a quo Dux Nivernensis et Reitestensis, Princeps Archensis, in nummis suis, cognominabatur. Eius caput est Castrum Portianum, a pagon omen adeptus, quod modo Chastean Porcean et Chastean-Porcien, modo chastel en Percean dicitur. Ab eodem pago oppidula quaedam: videl. Calvus mons in Portiano, chaumont en Porcean; et Ascleium in Portiano, Escly en Porcean, bomen suum habent. Vide Hadr. Vales. Notit. Gall. in voce Castrum Portianum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Lyzegwinus, S. — S. Lyzegwinus, Bischof von Canterbury. S. S. Bregwinus. Ende des dritten Bandes. 1 Da Hueber, wie in Vielem, so auch in Bezeichnung der Ortschaften sehr ungenau ist, so haben wir diesen Ort nirgends finden können. Vielleicht ist es Montemurlo,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”